monumenta.ch > Plinius > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 30
{VI} ceterum aeterna caelestibus est natura intexentibus mundum intextuque concretis, potentia autem ad terram magnopere eorum pertinens, quae propter effectus claritatemque et magnitudinem in tanta subtilitate nosci potuerunt, sicut suo demonstrabimus loco. circulorum quoque caeli ratio in terrae mentione aptus dicetur, quando ad eam tota pertinet, signiferi modo inventoribus non dilatis. obliquiatem eius intellexisse, hoc est rerum fores aperuisse,